Epistola I ad Corinthos*

Caput 8: Versus 6

Deus.Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, daemones et idola.Ex quo.Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quae et per Filium facta sunt; aequalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque.Et unus.De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.
(* Traductions européennes)